Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Documents S.XI

Text hebreu Ampliar imatge
1062, abril, 25
Acord entre el comte de Barcelona Ramon Berenguer I i Dalmau Bernat de Peratallada sobre el castell de Begur.
El comte disposa reservar-s'hi el dret d'estatge i el terç del coral i de la pesca tota, mallada en el tros de mar que va des de Pals fins a Vall-llòbrega.


Santa Anna, carp. 3, núm. 21.
Pub. i Rep. (la part en hebreu), ALTURO, 1978, pàg. 159-162, doc. I.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam alio translatum, cuius tenor talis est: hoc. Est translatum extractum de Registro domini regis fideliter translatatum, tenor cuius talis est: Hec est conuenientia quam facit et conuenit Dalmacius Bernardi domno Raimundo, comiti et domine Almodi, comitisse, per ipsum castrum Begur. Predictus uero Dalmacius conuenit predictis comiti et comitisse ut sit illorum fidelis per directam fidem sine engan de eorum uita et de membris quem in corporibus eorum sun et de omni et de toto eorum honore et de omnibus directis que hodie habent et in futuro, Deo dante adquisierint. Et predictus Dalmacius conuerit predictis comiti et comitisse ut adiuuet eos ad tenere et ad habere, defendere omnem illorum honorem et omnes illos directos per directam fidem sine illorum engan contra cunctos homines uel feminas, hominem, feminam, qui tollant eis aut qui uelint tollere predicta omnia aut aliquid de predictis omnibus. Item conuenit predictus Dalmacius iam dictis comiti et comitisse ut sic sit solidus predictis comiti et comitissa ut non detineat aliquem seniorem uel aliquos seniores quos hodie habet, exceptum comitem Ympuriensem et Rossilionensi, neque faciat aliquem seniorem uel aliquos seniores sine consilio de predictis comite et comitissa. Item conuenit predictus Dalmacius iam dictis comite et comitisse ut faciat per eos directum et iusticiam de se et de suis hominibus qui plus uel fuerint sui quam de alio homine sine engan de predictus comite et comitissa. Et si predicti uel alii sui homines noluerint facere directum et iusticiam iam dictis comiti et comitisse per predictum Dalmacium, tunc predictus Dalmacius emparet eis et tollat suum benefactum et quicquid tenuerint per ipsum sine engan de predictis comite et comitissa, et postea adiuuet predictos comitem et comitissam de iam dictis hominibus sine engan de predictis comite et comitissa. Item conuenit predictus Dalmacius iam dictis comiti et comitisse ut guardet et defendat contra cuntos homines uel feminas, sicut melius potuerit, omnem illorum dominicaturam de Palacio Furgelli et de Lofrid et de Torrodela et omne franchedas qui sunt in predictis dominicaturis uel in eorum terminis sine engan de predictis comite et comitissa neque imparet in predictis domini caturis aliquid sine voluntate de predictis comite et comitissa. Item conuenit predictus Dalmacius iam dictis comite et comitisse ut iuret et assidet eis ipsum castrum de Begur cum omnibus suis hedificiis que hodie sunt ibi et in tempore uenturo fuerint. Et conuenit ut donet potestatem eis aut ubi ex eis aut eorum nuncio uel nunciis de predicto castro de Begur per quantas uices predicti comes et comitissa aut vnus ex ipsis requisierint potestatem a predicto Dalmacio de predicto castro per se aut per eorum nuncio uel nuncios, et potestativos eos inde faciat sine illorum engan. Et conuenit predictus Dalmacius ut non se deuetet cumunire nec receire potestatem de predicto castro, et ipse nun/cius uel nuncii qui potestatem requisierint uel comunimentum fecerint reguardum ibi non habeant. Et predicti comes et comitissa detinuerint suam staticam in predicto castro Begur per quantas voluerint stare in predicto castro ipsi aut eorum mesnada, et predictus Dalmacius conuenit eis ut non deuetet ipsam staticam quot uicibus placuerit eis stare ipsi aut eorum mennada. Item conuenit predictus Dalmacius iam dictis comiti et comitisse ut faciat ei hostes et caualgatas et curtes et placitos et seruicici sicut melius facere/ potuerit per predictum castrum et per predictum feuum de Begur sine engan de predictis comite et comitissa. Et comes et comitissa conuenerunt predicto Dalmacio prestare VI Asinos et VI homines at predictam hostem sic, ut predictus Dalmacius reddat iam dictos asinos suis dominis in reversione hostis: Item conuenit predictus Dalmacius iam dictid comiti et comitisse ut faciat et atendat tales conuenientias et tales sacramentos Bernardo Amati quales Guillelmus Seniofredi conuenit et iurauit Amato Eldrici per predictum castrum et per predictum feuum de Begur. Et predictus Dalmacius conuenit iam dictis comiti et comitisse ut, si predictus Bernardus mortuus fuerit aut si in uita sua tranxerint aut deliberauerint predictum castrum cum suo feuo de potestate predicti Bernardi, predictus Dalmacius faciat et atendat similes conuenientis et sacramenta ei cui comes et comitissa donauerint predictum castrum. Et terciam partem de coral et terciam partem de piscibus qui exeunt de ipso mari de termino de castro de Pals usque ad Vallem Lubricam. Item conuenit predictus Dalmacius iam dictis comiti et comitisse ut faciat et atendat omnes supradictas conuenientis iam dictis comiti et comitisse sine eorum engan: Et si unus ex predictis comite et comitissa mortuus fuerit, predictus Dalmacius attendat et adimpleat omnes supradictas conuenientias ei qui viuus fuerit ex hiis duobus sine engan de eo qui viuus fuerit. Et predicti comes et comitissa super hunc conuentum faciunt acaptare predictum castrum de Begur et perdictum feuum iam dicto Dalmacio, ut, si predictus Dalmacius passauerit uel infregerit supradictas omnes conuenientias uel aliquam ex predictis conuenientiis, tunc predictus Dalmacius infra XL primos dies quibus comes et comitissa aut vnus ex eis requisierint predictum Dalmacium aut per eorum nuncios uel nuncium faciat directum de predictis conuenientiis passadis aut de predicta conuenientia iam dictis comiti et comitisse. Quod si predictus Dalmacius non fecerit predictum intra predictum terminum iam dictis comiti et comitisse, si comes et comitissa non condonauerint ei ipsam emendam de predicto directo nostro sciente et nostro grato animo sine forcia, tunc postea comes et comitissa habeant licenciam fa [signe] quod voluerint de predicto castro de Begur et de predicto feuo sine marrimento et sine ira de predicto Dalmacio. Item conuenit predictus Dalmacius iam dictis comiti et comitissa, se ipse Dalmacius viuus fuerit attendat et adimpleat omnes supradictas conuenientias eorum filio uel filiis cui uel quibus predicti comes et comitissa aut vnus ex eis, si alter mortuus fuerit, relinquerint Gerundam et comitatum Gerundensem verbis aut scripto.
Facta Conuenientia VII, kalendas madii, anno II Philippi regis.
Sig+num Dalmad Bernard, qui hanc conuenientiam feci, firmaui et testes firmare rogaui. Sig+num Vmberti Odonis. Sig+num Petri Bernardi. Sig+num Raimundi Gillelmi de Virgines. Sig+num Gaucefredi Guilaberti. Sig+num Bernardi de Petra Talliata. Sig+num Adam. Sig+num Bernard Ramon de Kamarasa.
[Segueix la ratificació del 30 de setembre de 1144, entre el nét de Dalmau i el comte Ramon Berenguer III:] Sicus superius scriptum est, sic ego Dalmacius, filius supradicti Dalmacii, conuenio tibi domno Raimundo, comiti, nepoti iam dicti Raimundi comitis, et domne Dulcie, comitisse, et sic tenebo et attendam uobis per rectam fidem sine engan et filio uestro et filiis cui uel quibus Girundensem comitatum relinqueritis verbis aut scripto.
Acta est hec conuenientia II kalendas octobris, anno VII regni Ledouuici regis.
Sig+num Dalmacii, qui hanc conuenientiam feci, firmaui et testes firmare rogaui. Sig+num Guillelmi Raimundi, senescale. Sig+num Bernardi Guillelmi de Palacio. Sig+num Vmberti. Sig+num Ramball. Sig+num Guillelmi, Mancipii. Hic crucis imposuit Sig+num leuita Iohannes.1
[Segueix l?atestació del trasllat del 3 de setembre de 1284:] Sig+num Michaelis de Antiga, notarii. Sig+num Petri Marti, notarii Barchinone. Sig+num Petri Marchesii, notarii. Sig+num Petri de Ribalta, notarii publici Barchinone, qui hoc translatum simptum fideliter ab originali scribi fecit et clausit cum litteris appositis in linea XIIII, ubi d/ictur. Prestare et cum emendatis in eadem ubi dicitur .de. et in. XVIII, ubi dicitur. Iam dictis comiti et comitisse. Tercio nonas decembris, anno Domini millesimo CCº LXXXº quarto.

1. Segueix en hebreu:

(Vidal Xelomó, tresorer de Barcelona [signe]).