Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Documents S.XI

Imatge de complement
1067, octubre, 13
Carta d'una venda efectuada per Ponç Guillem a Xelomó Baró, jueu, d'una casa vora del castell de Regomir, a Barcelona, i d'un terreny situat al coll dels Aforcats.
La signatura en hebreu correspon al nom del venedor, que el text llatí no indentifica com a jueu.


Santa Anna. [Original perdut]
Pub. MIRET; SCHWAB, 1915, pàg. 19-20, doc. V, núm. 211.

In nomine Domini ego Poncius Guillelmi uenditor sum tibi Salomonis Barone ebreo emptori. Per hanc quippae scripturam uenditionis mee sic uendo tibi chasa et chasalicios cum curte, solis et suprapositis guttibus et stillicinos [...] osteos et ianuis et foueas et cloacis parietibus et arboribus que infr. Et decimam partem de unam peciam terre tibi uendo. Et sum iamdictos domos cum eorum pertinenciis infra muros ciuitatis Barchinona in loco uocitato ad Alaizins subtus chastro Regumiro. Et ipsam terram decimam partem est in territorio Barchinona in loco uocitato ad collo de inforchatos. Et aduenit michi prescripta omnia ad me Poncius Guillelmo per genitorum meorum et per omnes uoces. Et affrontatat prescriptas domos cum suis pertinenciis de parte aquilonis in orto de Bernardo Guanalgodi. De circi in orto Uiuanum Andria. De meridie in exio comune. De occiduo in domus Guitardus Boueti. Et ipsa terra affrontat de parte aquilonis in terra de Neuia femina uel filiis suis. De circi in uia. De meridie in terra de Remun Bofil. De occiduo in terra de Iohannes presbiter. Quantum istas omnes affrontationes includunt sic uendo tibi prefata omnia in duobus locis separatim positum totum ab integre simul cum ingressibus et exitubus earum propter precium mancusos XXXV auri puri monete barchinonae pensatos unum ad unum a penso de ipsa moneta curribile quos tu emptor precium mihi dedistis et ego uenditore manibus meis recepi nichil que de ipso precio aput te emptore remansit ut est manifestum. Quem uero prescripta omnia que ego tibi uindo de meum iure in tuum trado dominium et potestatem ut facias ex inde quod cumque uelis facere ad tuum plenissimum propium. Quod si ego uinditor aut aliquis homo sexus utriusque inrumpendum siue infringendum nil ualeat sed componat aut ego componant tibi prefata omnia in duplum cum omni sua melioratione. Et in antea ista charta uenditio firma permaneat omnique tempore.
Actum est hoc III idus octobris anno VIII regni Philippi regis.
Sig+num Poncii leuita qui ista charta uenditione fieri iussi firmaui et testibus firmare rogaui. Sig+num Guielmus, Sig+num Remundus Chabannada, Petrus scriptor uel diachonis, Bone filius presbiter, Ermegasus, Sig+num Uiuani leuita. Sig+num Remundus Guillelmi.1 Sig+num Mironis presbiter qui hec scripsit die et anno quod supra.

1. Segueix la signatura en hebreu:

(Ponç Guillem)