Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Documents S.XI

Text hebreu Ampliar imatge
1094, desembre, 19
Donació d'una casa, al terme de Sant Cugat, d'Avraham, a Martinez Escaraner i la seva esposa, Rosa.

Santa Anna. [Original perdut]
Pub. i Rep. (la part en hebreu), MIRET; SCHWAB, 1915, pàg. 22-23, doc. VIII, sense classificar.

Auctoritate legali decretum est [...] donatio per scripturam factam plenam in omnibus suam obtineat firmitatem.propterea patect cumctis qualiter ego Habraam ebreo cauallario in Dei nomine donator sumubis Martinez Escaraner uxorique tue nomine Rosse femine omnique posterati uestre uel proieniae. Manifestum est enim quia dono uobis domus meas propias cum curte et parietibus cum solis et suprapositis guttis et stillicidiis ab omnibus partis pauementis et tectis hostiis atque limitis foueis et cloachis ianuas et cum omnibus suis apertinentiis atque adiacentis quod abei in burgo Barchinone in termino sancti Cucuphati martiri. Aduenerunt autem michi prescriptas domos per mea comparacione siue quibuslibet aliis modis uel uocibus. Affrontant namque prenotatas domos cum curte, ab oriente in casalicios et in ortum et in terra qui fuerunt Bernardi Raimundi Diues holim defuncto. A meridie in carrera publica qui pergit ad foro Barchinone prephate. Ab occiduo in domos Guillelmi Seniofred piscator. A circio in ortum et in terra de me donatore. Quantum predictum terminum concludent at que circunneunt sic dono uobis prescriptas domos cum curte totas ab integra pariter cum ingressibus et exitibus eorum tali convenientie ut predictas domos melius edificetis et bene rehedificatas semper teneatis et si uobis placuerit alias domos ibi construatis atque hedificetis et omnibus annis dabitis michi et mei successores censum de prescriptas domos in termine Natalis domini solidos. II. de bona plata recipiente sine enganno uos et omnique uestri succesores uel uestre. Neque habeatis licentiam proparte predictos domos et curte nullum seniorem siue senioraticum facere uel proclamare nisi me donatore uos reque ullus homo per vos at mei successores. Si necesse fuerit uobis ut eas impignoretis aut uendatis non sit nobis hoc licitum facere nisi ad me donatore ac mei successores uos neque uestri successores censum superius comprehensum in predictum terminum. Accepi namque a nobis propter hanc donationem de prelibatas domibus cum curte oncias V. auri Valentie recipiente in rem valente plate pure quod receptores pretium michi dedistis et ego donator cum manibus meis propiis recepi atque accepi nichilque de ipso pretio remansit apud uos receptores sicut hic auctorizo est manifestum. Quis quis autem ex ultraque parte uidelicet tam donator quam susceptoris haec que superius scripta sunt infringere siue disrumpere in aliquo modo dimouere... uoleuerit et intra XXX dies quibus ab illo cui damnum fecerit amonitur non emendauerit libram auri.I fini et cocti alteri componat est in super hoc scriptam donationis firmum et inconsulum mancat omnem per aum.
Actum est hoc XIII. kalendas ianuarias anno XX[X]º Vº regnante rege Philippo.
Sig+num Arberto Berengario. Sig+num Pere Geral. Sig+num Gaucefredus Bonefilli. Sig+num Poncii subdiachonus qui hoc scripsit cum litteris rasis et emendatis de supra in regulo VIIII et XI. Et supra positis in tribus locis de supra, die et anno quo supra. 1


1.Segueix en hebreu:

(Jo, Avraham, fill de mestre Iossef, reconec el contingut del que és escrit més amunt (text en llatí). (Signat:) Avraham, fill de mestre Iossef; Barzilai, fill de mestre Eleazar; Iossef, fill de mestre Iehudà.)