Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Documents S.XI

1064, desembre, 30
Xelomó i la seva dona, Bonadona, venen a Bonús Sendret dues peces de terra amb parts d'una roureda situada a la zona de la Vilatorta, prop de Terrassa, a la via que va cap a Matadepera, pel preu d'1 unça d'or i una quarta d'ordi.

Santa Anna. [Orginal perdut]
CD-4, núm. 585, lletra C.
Pub. MIRET; SCHWAB, 1915, pàg. 16-17, doc. III, núm. 63.
Pub. ALTURO, 1985, vol. II, pàg. 97-98, doc. 84.

1 In nomine Domini, ego Salamoni et uxor mea Bonadonna femina uenditores sumus tibi Bonucii Sendredi emptore. Per hanc scipturam uenditiones nostre uendimus tibi pecias II de terra nostra aput ipsa ruuira ets fundat in ipsia pecia I de iamdicta terra; quod michi aduenit ad me Salamone per mea comparatione et ad uxori mea per suum X aut per qua cumque nostras que uoces et est ipsa terre et ruuira in comitatu Barchinona infra termine Terracia in locum que dicunt uila torta. Affrontad ipsa pecia I.de terra que est i uila torta de oriente in ipso torrente que est prope Torrezela. De meridie in aludio de Remundus Suniarii. De occiduo in terra de Guitardus Lobeto. De parte circii in alaudio Sancti cucufati cenobii siue in alaudio de adalberto Guitardi. Alia sorte de terra aput ipsa ruuira affrontad de oriente in alaudio de Remundus Suniarii iam dicto. De meridie in terra et ruuira de Gerbertus Suniarii. De occiduo in strada que pergit ad mata de pera. De parte uero circii in alaudio de iamdicto Adalberto Guitardi siue terra de filiis Borellus longus. Quantum infra istas totid [...].affrontationes includunt sic uendimus tibi predictas sortes II de terra simulcum ipsa ruuira que ibi fundata totas ab integre cum exiis et regresiis eorum in propter precium uncias I auro et quarta I de ordio quod tu emptore precium nobis dedistis et nos recepimus et est manifestum. Quem uero predicta omnia que nos tibi uendimus de nostro iure in tuo tradimus dominio et potestatem ad tuum proprium. Quod si nos uenditores aut ullusque homo uel femina utriusque sexus que contra ista karta uenditiones uenerit ad inrupendum aut nos uenerimus non hoc ualeat uendicare sed componat aut componam tibi supradicto alodio in duplo cum omni sua inmelioracione et in antea ista karta uendicione firma permaneat modo uel omnique tempore.
Acta est hec III kalendas ianuarii anno V rege Philippo.
Sig+/num Salomone. Sig+/num Bonadona femina. Nos qui ista karta uendicione fecimus et firmamus et testes firmare rogauimus. Sig+num Borrellus Cocorellus. Sig+num Bonofili Gelmiri. Sig+num Gonter Borrelli. Sig+num Sendret Iohanni Guitardus presbiter qui hec scripsit et die anno quod supra.

1. Miret i Schwab, i Alturo daten el document el 30 de desembre de 1065.