Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Miscel·lània documental

Fòrmula tradicional per al jurament dels jueus, prescrita com a obligatòria per Jaume I

1241 febrer 26, Girona

Ed.: J. Marquès Casanovas, a AIEG 25 (1980), 294-298.

Hec est forma qualiter fiat sacramentum iudeorum quando intendunt iurare contra chiristianos tenentes rotulum in collo. Juras o iudee per illum qui dixit ego sum et non es alius preter me? Juras per illum qui dixit; ego sum dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis? Dic: Juro. Non habebis deos alienos contra me. Dic: Juro [f 79v] Et qui dixit: Non facies sculptile neque omnem similitudinem que est in coelo desuper et que in terra deorsum nec eorum que sunt in aquis sub terra non adorabis neque coles? Dic: Juro. Et per illum qui dixit Ego sum dominus Deus tuus fortis, zolotes, visitans iniquitatem patrum in filios in terciam et quartam generacionem eorum qui oderunt me, et faciens misericordiam hiis qui diligunt me in milia.et custodiunt precepta mea? Dic: Juro. Et per illum qui dixit: Non assumes in vanum nomen domini Dei tui, nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen domini Dei sui frustra? Dic: Juro. Et per illum qui dixit: Memento ut diem sabbati sanctifices; sex diebus operaberis et facies omnia opera tua, septimo autem die sabbati domini Dei tui est. Non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Deus coelum et terram, mare et omnia que in eis sunt, et requievit in die septima. Idcirco benedixit Deus diem sabbati et sanctificavit eum? Dic: Iuro. Et per illum qui dixit: Honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam dominus Deus tuus dabit tibi? Dic: Juro. Et per illum qui dixit: Non occides? Dic: Juro Et per illum qui dixit: Non moechaberis? Dic: Juro. Et per eum qui dixit: Non furtum facies? dic: Juro. Et per illum qui dixit: Non loqueris falsum testimonium contra proximum tuum? Dic: Juro. Et per eum qui dixit: Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia que illius sunt? Juras per quinque librs legis et per nomen sanctum et glorios heye asser heye huc heye? Dic: Juro. Et per nomen honorificatum hya, ylya et ihyz, et per nomen magnum et forte tam mirabile quod erat sculptum super frontem Aaron? Dic: Juro. Et per nomen admirabilis Ananie fortis quod dixit Moyses super mare et divisit se per .XII. vias? Dic: Juro. Et transierunt omnes filii Israel per siccum et submersus est Pharao et omnis exercitus eius in mari Rubro et manna sanctum quod comederunt parentes tui in deserto? Dic: Juro. Et per tabernaculum et omnia vasa eius et per mensam sanctam et candelabrum aureum totum et archa foederis et per duas tabulas quas posuit Moyses in ea per preceptum Domini? Dic: Juro. Et per cortinam paratam a ante Cherubim et extensam et per vestes sanctas Aaron et filiorum eius et per foedus sanctum quod pepigit Dominus cum Moyse et cum filiis Isrel in monte Sinay in manu Moysi? Dic: Juro. Et per iuramentum sanctum quod juravit Deus ad Abraam in monte Moria et per terram promissionis et per Iherusalem et per cathedram honorificatam Dei et per angelos ministrantes ante Sanctum benedictum et per sanctas rotas animalium stantes facie ad faciem coram Deo laudancium et dicentium voce magna: Sanctus, sanctus, sanctus dominus sabaoth, pleni sunt coeli et terra gloria tua? Dic: Juro. Et per omnes angelos pacificos qui in coelis sunt et per omnes sacerdotes Dei et per omnes profetas Dei et omnia nomina sancta et honorificata et mirabilia et [f 80] terribilia que sunt de Achatos, Baruch, Hu? Dic: Juro. Et per illum qui diitur admirabilis consiliarius, Deus fortis, pater futuri seculi, princeps pacis? Dic: Juro. Et per omnia nomina sancta omnium angelorum qui in coelo sunt, et per viginti quattuor libros legis et per illud totum quod est in eis scriptum et per benedicciones et maledicciones que date fuerunt super montem Garizim et super montem Ebal et per .XII. tribus Israel? Dic: Juro. Ut si scis veritatem et vis iurare mendacium veniant super te omnes maledicciones et apprehendant te. R/ Amen. Maledictus eris in civitate et maledictus in agro, maledictum orreum tuum et maledicte reliquie tue. R/ Amen. Et maledictus fructus ventris et fructus terre tue, armenta boum tuorum et greges ovium tuarum, maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens. R/ Amen. Mittet super te Dominus famem et esuriem et inquinacionem in omnia opera tua que facies donec conterat te et perdat velociter propter adinvenciones tuas pessimas in quibus relinquisti me. R/ Amen. Adiungat tibi Dominus pestilenciam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam, percuciet te Dominus egestate, febri et frigore, ardore estuet ere corrupto et rubigine et persequatur donec pereas. R/ Amen. Sit celum quod super te est eneum, et terra quam calcas sicca, det Dominus imbris terre tue pulverem et de coelo descendat super te tinis donec conteraris, tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos et per unam viam egrediaris contra eos et per .VII. fugias et dispersas terre. R/ Amen. Sitque cadaver tuus in esca cunctis volatilibus celi et bestiis terre et non sit qui ambigat, percuciat te Dominus ulcere Egypti et partem corporis per quam stercora egrediuntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas. Percuciat te Dominus amencia et cecitate ac fictore mentis et palpes in meridie sicut palpare solet cecus in tenebris et non dirigat vias tuas omnique tempore camumpniam sustineas et opprimaria violentia nec habeas qui liberet te; uxorem accipias et alius dormiat cum ea. R/ Amen. Domum edifices et non habites in ea; plantes vineam et non vindemies eam; bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo. R/ Amen. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi; oves tue dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet; filii tui et filie tue tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et defficientibus ad conspectum tuum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua. R/ Amen. Fructus terre tue et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumpniam sustinens, et oppressus cunctis diebus et stupens ad terrorem eorum que videbunt oculi tui; percuciat te Dominus ulcere pessimo in genibus, in furis, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuam. R. Amen. Ducetque te Dominus et uxorem tuam et filios tuos et filias tuas in gentem quam non novisti tu et patres tui, et servies ibi diis alienis ligno et lapide et erit penitus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te in[f 80v]troduxerit ibi Dominus. R/ Amen. Semen multam iactabis in terram et modicum congregabis quia locuste omnia devorabunt; vineam plantabis et fodies et vinum non bibes, nec colliges ex ea quidpiam quoniam vastabitur vermibus; olivas habebis in terminis tuis et non ungeris oleo quia destruentur et deperibunt. R/Amen. Filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem; omnes arbores tuas et fructus terre tue rubigo consumet; advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior; tu autem descendes et eris inferior; ipse fenerabit tibi et tu non foenerabis ei; ipse erit in capite et tu eris in cauda, et venient super te omnes maledictiones iste et persequenntes apprehendent te donec intereas. R/ Amen. Servies inimico tuo quem Dominus mittet tibi in fame et siti et nuditate et omni penuria, et imponet iugum super cervicem tuam donec te conterat; adducet Dominus super te gentem de extremis finibus terre in similitudinem aquile volantis cum impetu cuius linguam intelligere non possis. R/ Amen. Gentem pessimam que non defferat seni nec misereatur parvulis et devoret foetus iumentorum tuorum, fruges terre tue donec intereas et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, armenta boum et greges ovium donec te disperdat et conterat, et comedes fructum ventris tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tius Deus tuus in angustia et vastitate qua obprimet te hostis tuus. R/ Amen. Consumantur in vanum virtus tua et non donet terra tua germen suum et arbores terre tue non donent fructum suum; mittat Dominus in te bestiias agri qui consumant te et pecora tua et ad paucitatem redigant,desertaque fiant in terra tua, confringat Dominus de te baculum panis et reddat eum ad pondus et comedas et non sis satiatus; non ignoscet tibi Deus, set contra te maxime furor eius seviet et zelus contra te; et sedeant super te omnia maledicta que scripta sunt in hoc volumine, et deleat Dominus nomen tuum sub celo et consumat te in perdicionem ex omnibus tribubus Isrel iuxta maledicciones que in isto volumine continentur. R/. Amen. Fiant filii tui orfani et uxor tua vidua; fias sicut stipula ante faciem venti et angelus Domini persequatur te; sint vie tue tenebrose et lubrice et angelus Domini te impellat; fiat mensa tua coram te in laqueum et in retributionem et in scandalum. R/ Amen. Obscurentur oculi tui ne videant et dorsum tuum semper incurvet; effundat Dominus super te iram suam et furor ire sua comprehendat te; apponat Deus iniquitatem super iniquitatem tuam et non intres in iusticiam suam; fiat habitatio tua deserta et in tabernaculis tuis non sit qui habitet; deleat Dominus nomen tuum de libro vivencium et cum iustis non scribaris. R/ Amen. Effundatur sanguis tuus sicut humus et corpus tuum sicut stercora; argentum et aurum tuum non liberet te in die furoris Domini percuciat te Dominus omnibus plagis sicut percussit Faraonem et populum eius si scis veritatem et iuras falsitatem. R/ Amen. Percuciat te Dominus sicut percussit Egyptum [f 81] sanguine, ranis, scrufis et muscis et mortalitate animalium et ulceribus et vermicis et grandinibus et locustis et mortalitate primogenitorum tuorum, malediccio qua maledixit Josue Gerico veniat super te et super domum tuam et super omnia que habes; uxor tua et filii mendicent hostiatim et non sit qui consoletur eos; in ira et in furorem domini regis et omnium illorum qui te videbunt venias et omnes amici tui habeant te pro inimico et semper te derrideant, cadas et non sit qui te adiuvet, ad sublevandum pauperem et miserum moriaris, non sit qui te tumulet; si scis veritatem et iuras falsitatem, anima tua vadat in loco illo in quo canes stercora deponunt. R/ Amen. Datum Gerunde anno Domini .MCCXL. primo, X. kalendas marcii, era .M CC LXX IX.

Annex: ARTICLE MARQUÈS  (PDF 747.59KB)