Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Documents S.XII

Text hebreu Ampliar imatge
1199, novembre, 19
Acord de la disputa entre Pere de Garrigoles, prior del Sant Sepulcre, i Bernat de Montpalau, canonge de Girona, sobre les partions del delme de Palafrugell i de Begur.
Fet i dictat per Iossef, fill de Xem Tov, batlle reial, i Bru de Mercadell.

Santa Anna, carp. 2, núm. 43.
Pub. i Rep. (la part en hebreu), ALTURO, 1978, pàg. 163, doc. III.

Manifestum sit cuntis quod post multas contentiones que fuerunt inter Petrum de Garrigoles priorem Sancti Sepulcri, et Bernardum de Monte Palacio, gerundensem canonicum, de terminale, scilicet, illus decime de Palacio Frugello et de Begur, tandem uenerunt inde ad bonum finem in potestate Iuceffi, baiuli domini regis, et Bruni de Mercatello, qui pro bono pacis dixerunt ut iam dictus prior accipiat illam decimam sicut continetur ab ipso molendino B. de Canerio et disunt de torrente de Pontiy usque in uinea Geralli de Begur, et iam dictus Bernardus de Monte Palacio accipiat ex alia parte sine ali quo impedimento. Et sic ab utraque parte laudatum est.
Actum est hoc XIII kalendas decembris, anno Domini. M CXC VIIII.
[signe] Arnallus, Dei gratia, Gerunde electus, St Petri prioris Sancti Sepulcri. B de Monte Palatio. [signe] Brunus.1
Bolerici Bernardus stephanus, qui hic scrpsit die et anno quo supra [signe] Ermengaudus presbiter et publicus scriptor Gerunde, subscribo.

1. Segueix la signatura en hebreu:

(Iossef, fill de Xem Tov, la seva ànima reposi en el paradís!).