Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Documents S.XII

1127, maig, 6
Ermeniarda de Barberà i el seus fills, Bernat i Ramon, venen una vinya a Perfet, jueu, situada prop de Barcelona, en el terme del Pont de Cidrà.


Santa Anna. [Original perdut]
Pub. MIRET; SCHWAB, 1915, pàg. 30, doc XIII, núm. 58.

1 Sit notum cunctis quam ego Ermeniardis de Barbera cum filiis meis Bernardo atque Raimundo uendimus tibi Perfeto hebreo ipsam uineam cum terra in qua est fundata quam habemus in territorio ponte de cidrano quam plantauit Senalla cum niro suo qui nunc tenet mutus. Aduenit nobis noce genitorum nostrorum aliisque uocibus. Sicut superius scriptum est sic uendimus tibi iam dicta uinea cum terra in qua est fundata cum terminis et affrontacionibus suis simul cum ingressibus et regressibus, ac de nostro iure in tuum dominium et potestatem tradimus integriter ad tuum plenissimum alodium francum. Accepimus a te per hanc uenditione moabetinos duos et est manifestum. Si quis hanc uenditionem infringere uoluerit in duplo tibi componat et post maneat firmum. Actum est hoc, II nonas maii anno XVIIII regni regis Ledoyci. Sig+num Ermeniardis. Sig+num Bernardi. Sig+num Raimundi nos qui hanc uenditione fecimus firmauimus et teste firmare rogauimus. Sig+num. Arnalli de Charcasonne. Sig+num Arnalli Petri. Sig+num Arnalli Prinana. Sig+num Petri Bernaldi clerici. Sign+/um Berengarii leuite qui hec scripsit die et anno supra.

1.Miret i Schwab daten el document el 6 de maig de 1126.