Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Documents S.XII

Text hebreu Ampliar imatge
1160, octubre, 6
Acord sobre una vinya, situada a Barcelona, entre Pere Arnall, soldat, la seva esposa, Halliard, i Dolça, jueva.

Santa Anna. [Original perdut]
Pub. i Rep. (la part en hebreu), MIRET; SCHWAB, 1915, pàg. 31-32, doc. XIV, núm. 965.

Sit cunctis manifestum quod ego Petrus Arnalli miles et uxor mea Halliardis uenius ad cotenciones et placita cum te Dulcia hebrea super illa uinea quam tu emisti in meo feuo in alodio comitis de Adalaidi femina uxore que fuit Stefani de Sancto jacobo. Est autem prephata uinea in territorio Barchinone super cortem comitalem. Que terminatur ab oriente et a meridie in viis publicis, ab occidente in alodie filiorum Condam Arnalli suniarii. A circio in uinea que fuit Petri ferrarii. Sicut ab istis terminis concluditur et terminatur prephata uinea cum introitibus et exitibus suis integreter laudamos et cincedimus et damus tibi et tuis ad habendum et tenendum et bene laborandum et in sana pace possidendum deum predicta uinea ibi fuerit. Tali conventu ut tu et progenies tua atque posteritas et omni fructu quem Deus ibi dederit tribuas nobis et nostris fideliter quartum. Atque ibi dium seniorem non proclames uel facias nisi tantum nos et successores nostros. Liceat que tibi uel tui post dies XXX ex quo in nobis uel in nostris successoribus fatigati fueritis iam dictas uineam uendere et impignorare siue alienare cui volueritis preter militi et clerico qui nobis notrisque succesoribus prephatum quartum tribual et omnia superius comprehensa attendat et compleat. Accipimus a te per hac donacione V morabatinos bonos aiadinos in auro sine engan et est manifestum si quis hec fregerit supradicta in duplo componat et in super maneat firmum.
Actum est hoc II nonas octobris anno XXIIII regni ledoici junioris.
Sig+num Petri Arnalli militis. Sig+num Halliardis uxoris eius. Sig+num Raimundi filii eorum qui hec laudamus et firmamus. Sig+num Guillelmi Catalani. Sig+/num Dursacci. Sig+num Guillelmi Depidellis. Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit die et anno supra.1

1.Segueix la signatura en hebreu:

(Xemuel, fill de mestre Itskhaq, que Déu el guardi!; Moixé, fill de mestre Avraham, que Déu el guardi!)