Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Documents S.XII

Text hebreu Ampliar imatge
1163, desembre, 1
Cessió perpètua d'una terra a l'indret de Monterols, a Barcelona, per part de Moixé Roig i la seva dona, Ester, jueus, a Ferraguda, a canvi de rebre unes rentes.

Santa Anna. [Original perdut]
Pub. i Rep. (la part en hebreu), MIRET; SCHWAB, 1915, pàg. 32-33, doc. XV, núm. 966.

Sit notum cunctis quod ego Mosse Rubeus et uxor mea Aster judea damus tibi Ferracuta femine et tue progeniei atque posteritate ad bene laborandum ad panem et vinum peciam unam terre quam habemus in territorio Barchinone apud Munterols. Que terminatur ab oriente in carrera, a meridio et a circio in alodio canonice ab occidente in torrente. Sicut ab istis terminis concluditur et terminatur iam dicta pecia terre cum introitibus et exitibus suis integreter damus tibi et tue progeniei atque posteritati ad bene laborandum et meliorandum ad panem et vinum et in sana pace omni tempore possidendum. Tali conventu ut usque ad VII annos primos venturos bonom vineam ibi habeas plantatam et advineatam et labores eam bene de cunctis suis laborationibus sicut bonam uinea oportet et de fructu vini dones nobis et nostris quartum partem salva tua advineatione uno tantum anno secundum consuettudinem huius territori et de fructu panis quintum et braciaticum leuato tuo locedo et batedura et cibo aree et annuatim quando expletum panis aut vini ibi fuerit dones nobis I. Gallinam aut II. Denarios. Atque ibi alium seniorem non proclames vel facias nisi tantum nos et successores nostros. Liceatque tibi vel tuis post dies XXX ex quo in nobis vel in nostris succesoribus fatigat fueris tuum melioramentum et hedificum vendere et alienare siue impignorare tuo consimili salvo nostro agrario et senioratico. Si quis hec fregerit supradicta in duplo componat et in super maneat firmum. Actum est hoc calendas decembris anno XXVII regni Ledoici junioris. Sig+num Bernardi laurete. Sig+num Petri de Tolosa. Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit cum litteris superpositis in linea XII et superpositis et dampnatis in XVI die et anno quo supra.1

1. Segueix en hebreu:

(Jo, Moixé, fill de mestre Khaiim, reconec tot el que està escrit aquí més amunt (text en llatí). (Signat:) Ezra, fill de mestre Barzilai, que Déu el guardi! Testimoni. Iossef, fill de mestre Moixé, beneïda sigui la seva memòria! Testimoni.)