Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Documents S.XII

Text hebreu i imatge Santa Anna, carp. 6, núm.18. Ampliar imatge
1173, agost, 6
El rei Alfons I ven a Bernarda una casa de volta amb cortal sota el Castell Vell, a Barcelona, que obtingué per eixorquia del seu espòs.

Santa Anna, carp. 6, núm.18.
Pub. i Rep. (la part en hebreu), ALTURO, 1978, pàg. 162-163, doc. II.

Notum sit cunctis quod ego Ildefonsus, Dei gratia, rex Aragonensis, comes Barchinonensis et Prouince marchio, dono et laudo et concedo tibi Bernarde, femine, et tuis ipsam casam uoltam que est sub ipso Castro vetulo simul cum ipso curtale quod est ante ipsam domum et cum introitu et exitu suo. Que aduenit mihi per exorchiam quondam uiri tui Mironis qui eam adquisierat a ueberabile patromeo Raimundo, bone memorie, Barchinonensium comite, Aragonensium principe et marchio [Peronellas] na regina Aragonensium, matre mea. Et ut melius dici uel intelligi potest ad tuum salua [...] tum de meo iure in ius et dominium tuum trado ut tu et tui habeas et possideas et expletes pre [...] atam domum cum ipso curtale et cum omnibus suis pertinenciis per me et per omnes successores meos [...] et libere in perpetuum ad tuam uoluntatem faciendam absque ulla inquitudine et blandimiento [...] persone. Accipio a te pro hac donatione. CC solidos denariorum Barchinone. Et est mani [...]. Siquis hoc fregerit, supradicta in duplo componat. Et insuper mancat firmum.
Actum est hoc VIII idus augusti, anno XXVII regni Ledoyci iunioris Signum + Ildefonsi, Dei gracia, regis Aragonensis, comitis Barchinonensis et marchionis Prouincie.1 Sig+num Guillelmi Aimerici. Sig+num Stephani Gerardi. Sig+num Bernardi Marcucii Sig+num Petri de Corron, iunioris, qui hoc scripsit die et anno supra.1

1. Segueix la signatura en hebreu:

(Xaltiel, fill de mestre Xeixet, beneïda sigui la memòria del just!)