Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Documents S.XII

Text hebreu Ampliar imatge
1181, octubre, 5
Cessió perpètua d'una terra a l'indret de Monterols, a Barcelona, per part de Bonjucef i la seva dona, Druda, ambdós jueus, a Vidal Frener i la seva dona, Guillelma, a canvi de rebre unes rentes.

Santa Anna. [Original perdut]
Pub. i Rep. (la part en hebreu), MIRET; SCHWAB, 1915, pàg. 34, doc. XVII, núm. 954.

Sit notum cunctis quod ego Bonus jucef et uxor mea Druda damus tibi Vitali frenario et uxori tue Guillelme et vestre progenie atque posteritate ad bene laborandum ad panem et vinum peciam terre que est plantata quod habemus in territorio Barchinone apud Munterols. Que terminatur ab oriente in carrera, a meridie et a circio in alodio canonice, ab occidente in torrent. Sicut ab istis terminitis concluditur et terminatur iam dicta pecia terre cum introitibus et exitibus suis integriter damus vobis et progeniei atque posteritati vestre ad bene laborandum et meliorandum ad panem et vinium et in sana pace omni tempore possideendum. Tali conventu ut de omni fruto panis donetis nobis et nostris quintum et braciaticum levato vestro locedo et batedura et cibo aree et de fructu vini quartum et annuatim per censum unam gallinam aut III denarios monete Barchinone atque ibi alium seniorem non proclamatis nec faciatis nisi nos et successores nostros: Liceat que vobis et vestris post dies XXX, ex quo in nobis et in successoribus nostris fatigatis fueritis vestrum melioramentum et hedificium vendere et impignorare et alienare vestro consimili salvo nostro prescripto agrario et censum et senioratico. Si quis hec fregerit supradicta in duplo componat et in super maneat firmum.
Actum est hoc III nonas octobris anno Domini MCLXXXI.
Sig+num Martini serrador. Sig+num Boneti tabernarii. Sig+num Raymundi de Guardiola. Sig+num Adalteta uxoris eiusdem Martini serrador. Sig+num Petri de Corron qui hec scripsit die et anno quo supra.1



1. Segueix en hebreu:

(Jo, Iossef ha Leví, fill de Xemuel, reconec; Iehudà, fill de Itskhaq, que en pau descansi! David, fill de Iossef, que en pau descansi! /Moixé, fill de Khaiim\.)