Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Documents S.XIII (1201-1249)

1201, setembre, 29
Xaltiel Gracià, la seva dona, Dolça, i els seus germans, Vidal i Bonastruc, fills de Lobell Gracià, venen 3 masos situats a Llanera, a Sant Boi de Llobregat, a Bernat Rapàs.

Santa Anna. [Original perdut]
Pub. MIRET; SCHWAB, 1915, pàg. 35-37, doc. XIX, núm. 961.

Notum sit omnibus hominibus quuod ego Saltellus qui fui filius Lupelli Graciani et uxor mea Dulcia et Vitalis Graciani et Bonastrug fratres mei filii eiusdem Lupelli dicti Graciani uendimus tibi Bernardo Rapacii et tuis illos tres mansos nostros cum omnibus eorum pertinenciis et tenedonibus cum arboribus diversi generis quorom scilicet unum tenet modo Petro Sardi per nos et olim tenebat Vives spilarius per Lupellum iamdictum Graciani genitorem nostrum in loco dicto lanera et alium tenet Vives textoris quondam filius Petri textoris et alium mansum tenet Ermessendis qui fuit uxor Petri textoris sicut melius predictos tres mansos ipsi iamdicti laboratores habent et tenent per nos cum eorum terminis et pertinenciis et cum censibus et usalicis et serviciis et senioratico et cum arboribus et cum introitibus et exitibus suis integriter et sicut nobis melius aduenit et aduenire debet per uocem patris nostri Lupelli prenominati et per emptionem quan inde fecit sicut in scripturis nostris continetur. Terminatur autem prefatus unus mansus quam tenet Petri Sardi. Ab oriente in manso Guillelmi Oriol et in alodio Dertusensis ecclesie et Dulcie uxori Petri de Palacio et terminis de Castro felice. A meridia in manso Alegrete femine. Ab occiduo in alodio sancti cucuphatis et Ramundi de Picalquers. A circio in alodio Sancti Petri de circata. Alius uero mansus quem tenet Vives textoris terminatur ab oriente in alodio Sancti cucuphatis et in alodio Petri de Arluuimo. A meridie in campo canonice Barchinone. Ab occiduo in manso Pantarro quem tenem Arnaldum de Villanova et in ipsa pecie de terre que est alodium ipsius canonice. A circio in campo hospitalis. Ipse uero mansus quem tenet predicta Ermessendis uxor Petri textoris terminatur ab oriente in alodio Sancti Baudili et in alodio Sancti cucuphatis et Sanct Petri. A meridie in manso Fogueti quem tenet per Uenrellum de pariliata et in manso quam tenet per nos Marchesa qui fuit uxor Petri carboni et infantes sui. Ab occiduo in alodio Sancti cucuphatis. A circio in alodio Petri Arluuini. Sicut infra hos terminos iamdictos includuntur et terminatur hec omnia iam dicta cum omnibus que ad iam dictos mansos pertinent uel pertinere debent quibus cumque modis et uocibus uendimus tibi et tuis ac ut melius dici et intellegi potest ad tuum salvamentum de nostro jure in tuum tradimus et transferimus in tuum posse ad tuum propium, liberum et franchum alodium ad quicquid ibi uel ex inde tu et tuis faceres uolueritis libere et in sana pace habendum et possidendum sine ullo nostru nostrorum que uetentu. Sunt autem prefati mansi in comitatu Barchinone in parrochia Sancti Baudili in lanera. Accipimus namque a te proc hac uenditione Mille DCLXXV solidos denariourm barchinonensis monete ualentis marche argenti. XLIIII solidos et de ipso precio iamdicto nichi ap[...] te remansit in debito. Si quis hoc disrumpere uoluerit nil valeat sed supradicta in duplo componamus siue componat cum omni sua melioratone et in super hec uenditio maneat omni tempore firma.
Quod est acta quarto kalendas octobris anno Domini Millesimo CCº primo.
Sig+num Petri Hugonis. Sig+num Dominici de Rivopullo. Sig+num Raimundi Bardoner. Sig+num Berengarii Pelliceri. Sig+num Guillelmi Buscheti. Sig+num Petri de Corrone qui hoc scripsit cum litteris emendatis in linea III [...].
[Segueix l'atestació del trasllat del 15 de juliol de 1237] Sig+num Amati de Grua notario Barchinone qui hec translatum fideliter transcribi fecit et clausit in scribania Petri de Bagis notario cum litteris emendatis in linea VIª, XVIII calendas augusti anno Domini MCCXXX septimo.1

1. Segueix, segons Miret i Schwab, el trasllat en hebreu:

Per ordre del notari Amad, he transcrit els noms següents d'un altre escrit: Moixé, fill de mestre Itskhaq, Xaltiel, fill de mestre Itskhaq, reconeix[en]; Vidal, fill de mestre Itskhaq, beneïda sigui la seva memòria! reconeix aquesta venda. Bondia, fill de mestre d'Itskhaq, beneïda sigui la seva memòria!, davant nostre, els testimonis sotasignats, la distingida senyora Bonadona, senyora Salma, dona del noble Xaltiel, ha ordenat signar aquesta acta de venda; i hem signat segons la seva ordre i amb el seu consentiment. (Signat:) Abuoi [...] Samia, testimoni; Avraham, fill de mestre Itskhaq ha Leví, testimoni. L'escriba: Itskhaq.