Saltar a continguts

Institut Privat d'Estudis Món Juïc

Navegació

Menú principal

Miscel·lània documental

Imatge de complement Ampliar imatge
Sàpiens núm. 113. Febrer 2012

1241 febrer 26, Girona

Ed.: J. Marquès Casanovas, a AIEG 25 (1980), 294-298.

Hec est forma qualiter fiat sacramentum iudeorum quando intendunt iurare contra chiristianos tenentes rotulum in collo. Juras o iudee per illum qui dixit ego sum et non es alius preter me? Juras per illum qui dixit; ego sum dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis? Dic: Juro. Non habebis deos alienos contra me. Dic: Juro [f 79v] Et qui dixit: Non facies sculptile neque omnem similitudinem que est in coelo desuper et que in terra deorsum nec eorum que sunt in aquis sub terra non adorabis neque coles? Dic: Juro. Et per illum qui dixit Ego sum dominus Deus tuus fortis, zolotes, visitans iniquitatem patrum in filios in terciam et quartam generacionem eorum qui oderunt me, et faciens misericordiam hiis qui diligunt me in milia.et custodiunt precepta mea? Dic: Juro. Et per illum qui dixit: Non assumes in vanum nomen domini Dei tui, nec enim habebit insontem Dominus eum qui ...